- RENOVANDI laurum quotannis ritus
- RENOVANDI laurum quotannis ritusin Curia et REgia Flaminumque domibus (nam que hae numquam non laurô coronatae aspiciebantur) apud Romanos, memoratur Macrobio, Saturnal. l. 1. c. 12. Cuius moris ratio, ut eô velut clarissimô virtutis praemiô quisque admoneretur, ne, quod in foribus renovabatur, in laude aresceret. Vocabant autem laurum virentem κορθαλὶν Graeci, uti apud Etymologum legit Ca.r Paschalius, Coronar. l. 8. c. 7. quem vide, ut et supra, ubi de Lauro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.